- IGNITEGIUM
- IGNITEGIUMin LL. BUrgorum Scotic. c. 86. Quando pulsa. tur ignitegium: hora est, quâ oppidorum incolae intra aedes suas se recipere, nocte advenienre et ignem suum tegere coguntur, campanae, quae inde Curfu bell appellata est, sono indicata, ut furtis nocturnis caveretur: Gallis Covure-feu.Quod a Gulielmo Notho Rege Anglorum primo institutum aiunt. Pulsari autem Ignitegium consuevisse qualibet nocte per Annum horâ 7. exceptis Festis, quibus Maturtinae dicantur post Completorium, habent Statuta Leichfeldensis Eccl. in Anglia. Addidit postmodum Ioh. XXII. ut ad pulsationem Ignitegii ter Ave maria diceretur, quod eriamnum in Eccl. Rom. obtinere, docet C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.